monumenta.ch > Plinius > sectio 125

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 125
{XXIV} nam portus Ostiensis opus praetereo, item vias per montes excisas, mare Tyrrhenum a Lucrino molibus seclusum, tot pontes tantis inpendiis factos. et inter plurima alia Italiae ipsius miracula marmora in lapidicinis crescere auctor est Papirius Fabianus, naturae rerum peritissimus, exemptores quoque adfirmant compleri sponte illa montium ulcera. quae si vera sunt, spest est numquam defutura luxuriae.